

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 9: Versus 20
Mulier quae.Salutem Judaeis paratam, spe certa praeripuit gentilitas.Duodecim annis.Duodecim annis fluxit, sicut et illa filia creverat duodenis: quia ex quo Synagoga coepit Deo famulari, coepit gentilitas idololatria et peccato pollui.Accessit.Credidit, dixit, quia his tribus fide et opere omnis salus acquiritur.